Charter Document - 06360004

Charter Document - 06360004


Charter Number: 06360004
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0840
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi Ludouicus diuina propitiante clementia Imperator Augustus Imperialis celsitudinis moris est fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare vnde nouerit experientia omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum quia concessimus ad proprium cuidam fideli nostro Ecchardo nomine res nostre proprietatis que sunt site in pago Augustidunense in agro Patriciacense id est ipsa villa Patriciacum cum casa indominicata et capella in honore sancti Petri constructa cum appendiciis eorum necnon in ipso pago in Vicaria Gilbaldo villa que dicitur Sinciniacus cum omnibus appenditiis et cum mancipiis vtriusque sexus et etatis desuper commanentibus et aspicientibus totum et ad integrum predicto fideli nostro Ecchardo ad proprium concedimus cum Ecclesia domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis pratis siluis aquis aquarumque decursibus molendinis exitibus et regressibus atque de nostro iure in ius et dominationem ac potestatem eius solemni donatione tradimus atque transfundimus ita videlicet vt quicquid ab hodierno die de eisdem rebus facerer ordinare atque exponere voluerit libero in omnibus iure proprietario potiatur arbitrio faciendi quicquid elegerit Et vt hec autoritas largitionis nostre firmior habeatur et per futura tempora melius conseruetur manu propria nostra subter eam firmauimus et anuli nostri impressione assignari iussimus Signum Ludouici piissimi Augusti Glorius Notarius ad vicem Hugonis recognouit Data IV KL Ianuarij anno Christo propitio vigesimo septimo Imperij domni Ludouici serenissimi Imperatoris indictione tertia Actum Pictauis ciuitate palatio Regio in Dei nomine feliciter Amen