Charter Document - 06360003

Charter Document - 06360003


Charter Number: 06360003
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0839
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Pippinus ordinante diuine gratia maiestatis Aquitanorum Rex Regalis celsitudinis moris est fideles suos donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare Proinde morem parentum Regum videlicet predecessorum nostorum sequentes libuit celsitudini nostre quemdam fidelem nostrum Heccardum nomine de quibusdam rebus proprietatis nostre honorare atque in eius iuris potestatem liberalitatis nostre gratiam conferre Idcirco nouerit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum quia concedimus fideli nostro Heccardo nomine ad proprium quasdam res iuris nostri que sunt site in pago Augustidunense in agro Patriciacense id est ipsa villa Patriciacus cum casa indominicata vel capella in honore sancti Petri constructa cum appendiciis eorum necnon et in ipso pago in vicaria Garbaldo villa que dicitur Sinciniacus et mancipiis supra degentibus memorato predictoque fideli nostro Heccardo nomine ad proprium per hanc nostre auctoritatis conscriptionem concedimus et de nostro iure in ius et potestatem illius solempni donatione transferimus ita videlicet vt quicquid ab hodierna die tempore exinde pro sua vtilitate atque commoditate iure proprietario facere decreuerit liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi Et vt hec nostre largitionis atque donationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem manu propria subterfirmauimus et anuli nostri impressione sigillari iussimus Signum Pipini gloriosissimi Regis Albericus clericus ad vicem Isaac recognouit Data tertio Kalendis Iulij indictione decima quarta anno Christo propitio vigesimo sexto imperante domino Ludouico Imperatore vigesimo quinto regni nostri Actum Vaudilogito in Dei nomine feliciter Amen