Charter Document - 06360002

Charter Document - 06360002


Charter Number: 06360002
Cartulary Title: Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0876
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notitia traditionalis qualiter et quibus presentibus veniens Eccardus diuina gratia Comes Floriaco Monasterio die Sabbati mensis Ianuarij in Ecclesia sancte Dei Genitricis Marie et sancti Benedicti presentibus duobus tantum vasallis suis Otgario et Fulcoino nec non venerabili eiusdem loci Abbate Teotberto cum parte non parua Monachorum ipsius Cenobij sed et vasallis eiusdem Abbatis et aliis nonnullis nobilibus viris Arlulfo Theodulfo Teotboldo Artmano ipsius Abbatis Aduocato Vrsmaro Odolrico Arnoldo Saumardo inter maius altare et sacratissimum patris Benedicti corpus tradidit per manus iam dicti Aduocati Artmanni Deo et sancte Marie sanctoque Petro Apostolorum Principi atque sancto Benedicto res suas in superiore karta nominatim expressas ea dumtaxat ratione seruata sicut in ipsa quoque donatione habitum insertum vt ipse et coniux sua Richeldis quandiu quilibet eorum aduixerit easdem rursus vsu fructuario et censum supra assignatum in sua habeant potestate et post obitum vtriusque absque aliqua fraude aut interdictione cuiuslibet persone in ius et dominationem prefati Abbatis et successorum eius cum omni redigantur integritate Quam traditionem stabilem semper esse volentes manu propria subter firmauimus et a supradictis nobilibus viris iussimus assignari Ego Heccardus dono Dei Comes traditio a me facta Signum Artmanni Data quando et a quo vt supra Signum Teodulfi