Charter Document - 06360001
Charter Number: | 06360001 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l'histoire de la Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0840 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si aliquid de rebus suis fideles sancte Dei Ecclesie hoc libro dare voluerint hoc sibi procul dubio in eterna beatitudine Domini retribuere confidunt Idcirco ego Eccardus dono Dei Comes et coniux mea Richeldis pauentes diem extreme vocationis ne grauati nimia mole peccaminum sine fructu boni operis steriles inueniamur donamus pro anime nostre remedio atque in eleemosina Childebranni genitoris mei et genitricis mee Donnane nec non germani fratris mei Theoderici et vxorum mearum Albegundis atque Richeldis donatumque esse in perpetuum volumus res nostras ad Monasterium sancte Marie et S Petri atque S Benedicti Floriacensis libri vbi ipse S Benedictus debito quiescit honore vel vbi preesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Teodbertus vna cum plurima turba Monachorum ibidem Domino famulantium que site sunt in pago Augustidunense atque in pago Matisconense seu in Cabilonense id est in villa que dicitur Patriciacus cum Ecclesia in honore sancti Petri sacrata cum seruis et mancipiis vtriusque sexus cum omni integritate quicquid ad iam dictam villam aspicit vel aspicere videtur cum terris indominicatis et vineis terris pratis et omnibus adiacentiis cultis et incultis exitibus et ingressibus [] ibidem videtur nostra esse possessio et dominatio tam ea que nos indominicata habemus quam etiam que vasalli nostri subter inferti de Alodo in beneficio videntur habere quicquid videlicet [] de nostro in beneficio habet preter Samiciaco quicquid etiam Ragabaldus filius Altasiane de nostro in beneficio preter Balgiaco quicquid etiam Iohannes habet preter Satiniaco item quicquid Godbertus de nostro in beneficio habet et Rugambaldus frater suus Rothardus quoque et Arnulphus et Vulfardus itemque Ragambaldus et Leotboldus et Gunfridus preter quod de Senentiaco habet quicquid etiam de Enimiana in Iurliaco et in bello monte et in colonias conquisiui et quicquid in istis locis habemus totum ad integrum exquisitum et inexquisitum ad confugium supradictorum Monachorum faciendum causa insequentium paganorum et ad stipendia eorum seu ad luminaria supradictorum sanctorum subministranda beneuolo et promptissimo animo concedimus concessumque in perpetuum esse volumus et de nostro iure et potestate in illorum ius et potestatem transfundimus ea vero ratione vt quandiu ego et cara coniux mea Richeldis per misericordiam Dei aduixerimus sub vsufructuario easdem res habeamus et de festiuitate in festiuitatem sancti Benedicti transolui faciamus denarios duodecim et non liceat nos aut vendere aut alienare aut in illum naufragium ponere sed immeliorata omnia post obitum nostrum sine vllius iudicis assignatione ad ipsum Monasterium reuertantur Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris seu quelibet emissa et extranea persona contra hanc donationem venire aut infringere temptauerit hoc quod repetit non vindicet sed insuper sociante fisco ei cui litem intulerit auri libras viginti argenti pondera centum componat et sua vt dixi repetitio nullum effectum obtineat Obsecro autem in Domino et propter Dominum atque detestor per vitam eterne glorie omnes quotquot futuri sunt patres siue prelatos prefati Cenobij quatenus nulla occasione aut ingenio aut calliditate aut audacia interueniente presumant aliquid ex rebus quas prefato loco siue Monachis ibidem Deo militantibus ad refugium et stipendia subministranda tradimus auferre et transmutare aut beneficia vassallis suis et propinquis seu quibuslibet personis tribuere et quolibet vt dixi ingenio naufragare sed liceat prefatis seruis Dei ex eisdem rebus sibi necessaria preparare absque aliqua inquietudinis molestia Quod si quis presumptuose nominis Dei inuocationem contempnens nostram quoque spernens precem malitiose predictas res inuaserit atque violauerit eterne maledictioni subiaceat feriendus iustissima Dei sententia in presenti vita particeps Dathan et Abiron Iude quoque proditoris et Cahiphe experiaturque principis Apostolorum Beati Petri penalem eternalemque maledictionem cum Anania et Saphira nisi illud emendatione citissima correxerit Et vt hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa manu propria eam subterfirmauimus Ego Eccardhus dono Dei Comes donatio a me facta Signum Orgarij signum Fulconij signum Leotboldi signum Theodulphi signum Arnoldi signum Saluuardi signum Hodelrici signum Halrursi signum Vrsmari Data in mense Ianuario anno primo imperij domini Karoli Iunioris Gautbertus me scripsit