Charter Document - 06350115
Charter Number: | 06350115 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1319 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo decimo nono die Martis in crastino festi beate Matthie Apostoli Nos Guido de Salmasia humilis Prior Tisiaci ex vna parte et Milo de Marmellis Domicellus ex altera omnibus notum facimus quod cum lis esset inter nos Priorem et Milonem de bonis que li Quinquenas in iustitia de Marmellis ipsius Milonis tempore mortis sue possidebat que ego Milo dicebam esse mea pro eo quod idem Quinquenas morte criminali succubuerat inter nos pro bono pacis in hunc modum concordatum est et ordinatum Quod omnia bona mobilia et immobilia in Iustitia dicti Milonis existentia que fuerunt ipsius Quinquenas dicto Miloni perpetuo remanebunt et de ipsis suam faciet voluntatem Si vero contingeret aliquem hominem ipsius Milonis mori morte criminali omnia bona ipsius morte criminali mortui in Iustitia dicti Prioris existentia Priori Tisiaci pro tempore existenti remanebunt perpetuo quecunque sint vel fuerint et de ipsis suam faciet omnimodrm voluntatem Promittentes per iuramenta nostra super sacra Euangelia corporaliter data et sub obligatione omnium bonorum heredum et successorum nostrorum concordiam et ordinationem nostram in perpetuum tenere firmiter et immobiliter obseruare et contra non venire nec contrauenienti consentire aliqua consuetudine generali vel speciali in contrarium faciente non obstante Renunciamus autem omnibus iis et singulis que contra presentes litteras vel ipsarum tenorem dici possent vel opponi et precipue iuri dicenti generalem renunciationem non valere Volentes nos compelli ad premissa quasi ex re adiudicata per Curiam Domini Ducis Burgundie nos et nostros heredes ac successores eius iurisdictioni supponendo In cuius rei testimonium sigillum dicte Curie litteris presentibus rogauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Andree Remondi de Monte regali Clerici dicte Curie iurati Ioannis Picardi de Santigny Iacobi Torti et Milonis de Anceio testium ad premissa vocatorum anno et die predictis