Charter Document - 06350107
Charter Number: | 06350107 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Frater Regmundus miseratione diuina humilis Abbas Reomeensis Ordinis sancti Benedicti Lingonensis Diocesis totusque eiusdem loci Conuentus Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod nos ad preces Reuerendi in Christo Patris Domini Hugonis Dei gratia Eduensis Episcopi ac venerabilis viri Magistri Ioannis de Borbonio Archidiaconi Aualonensis in Ecclesia Eduensi Attendentes etiam et considerantes seruitia que Hugo de Fonteneto dicto Archidiacono vtiliter fecit et impendit et quod idem Archidiaconus et dictus Hugo nobis Ecclesie nostre et Prioratui nostro de Tiseio possunt esse in posterum fructuosi ipsum Hugonem et Beneuenutam de Tiseio eius vxorem de voluntate etiam fratris Hugonis Prioris nostri Tisiaci abbonamus et liberos esse volumus et quemlibet ipsorum qui superuixerit ab omni tallia corueia questa et ab omni alio genere et onere seruitutis ac etiam omnia bona mobilia et immobilia que acquisierint ante mortem suam tam coniunctim quam diuisim pro quatuor libris cere dicto Priori ac successoribus suis Prioribus dicti loci seu mandato ipsorum a predictis coniugibus vel ab altero ipsorum qui superuixerit in festo beati Remigij annis singulis persoluendis Saluis tamen dicto Priori et successoribus suis in predictis bonis immobilibus censiuis costumis manumortua iustitia et dominio et aliis iuribus consuetis Volumus etiam et concedimus primum superstitem liberorum ipsorum coniugum et descendentium ab ipso superstite cuiusque sexus successiue et in perpetuum predicta libertate congaudere Hac tamen conditione apposita quod si dicti coniuges vel alter eorum aut etiam ab ipsis causam habens de cetero alium Dominum quam Priorem Tisi facerent seu auoarent vel personas suas vel personam suam alibi transferrent predicti Prioratus iustitiam et dominium euitando omnes res et bona que ipsi vel alter eorum sub iurisdictione et dominio dicti Prioratus tenerent et possiderent eidem Prioratui remanerent ratione excasure non obstante libertate seu abbonagio antedictis Preterea volumus et concedimus de voluntate et assensu dicti Prioris ac etiam Domini Ioannis de Tisi Presbyteri et auunculi predicte Beneuenute quod excasura omnium bonorum mobilium et immobilium que dictus Dominus Ioannes habebit tempore quo decedet ad predictos coniuges vel ad superstitem ipsorum ac etiam ad liberos ipsorum si quos habuerint legitimos deueniat sine reclamatione aliqua super hoc facienda et eandem excasuram teneant in perpetuum tanquam rem suam propriam et voluntatem suam faciant de eadem Vnde dictus Dominus Ioannes de omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus se deuestiuit in manu dicti Prioris Qui Prior de voluntate et assensu nostro et dicti Presbyteri prefatos coniuges inuestiuit de eisdem Vult etiam et concedit idem Dominus Ioannes quod predicti coniuges ex nunc dicta bona teneant et intrent saisinam eorundem retento tamen dicto Domino Ioanni vsufructu bonorum omnium predictorum quandiu vitam duxerit in humanis vt de ipso vsufructu gaudear et explectet ad voluntatem suam tanquam dominus et possessor Et si contigerit ipsos coniuges absque liberis ante dictum Presbyterum decedere dicta bona mobilia et immobilia ad eundem Presbyterum deuenient in possessione et proprietate vt prius non obstante deuestitione supradicta Post decessum autem dicti Presbyteri et amborum coniugum predictorum si ipsos sine liberis legitimis decedere contigerit predicta excasura ad Priorem dicti loci qui tunc erit nomine manus mortue deueniet pleno iure Que vt rata et firma permaneant in futurum nos Abbas et Conuentus predicti sigilla nostra vna cum sigillo prefati Prioris qui premissa omnia voluit et concessit presentibus litteris apposuimus in testimonium premissorum Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octauo mense Aprili