Charter Document - 06350106

Charter Document - 06350106


Charter Number: 06350106
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ioannes de Safris Canonicus et Sacrista Lingonensis notum facio vniuersis presentes litteras inspecturis quod cum viri Religiosi Frater Regmundus humilis Abbas Monasterij Reomaensis totusque eiusdem loci Conuentus mihi dederint et concesserint quidquid habent seu habere debent apud Chamoonce et in eiusdem loci Parochia tam in decimis quam in quibuscunque aliis tam ex ratione iuris patronatus quam ex quacunque alia ratione ad vitam meam tantummodo possidenda excepta presentatione Parochialis Ecclesie dicte ville quam sibi retinent predicti Abbas et Conuentus si eam vacare contigerit me viuente Ego ratione predictorum per iuramentum meum super sancta Dei Euangelia corporaliter prestitum sum ero et esse debeo Clericus et Consiliarius dictorum Abbatis et Conuentus et Monasterij supradicti ac predicta manutenere et defendere pro posse meo promitto et teneor contra omnes Confiteor tamen quod post meum decessum predicta mihi concessa ad eosdem Abbatem et Conuentum et successores suos et dictum Monasterium quiete et libere reuertentur et debent reuerti cum omni melioratione et augmento In cuius rei testimonium sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum in testimonium veritatis Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto die Dominica post festum S Barnabe Apostoli