Charter Document - 06350102
Charter Number: | 06350102 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Religiosis viris et honestis Fratri Gaudrico Abbati Monasterij sancti Ioannis Reomaensis Lingonensis Diocesis Ordinis sancti Benedicti totique Conuentui dicti loci Maior Scabini et Communitas de Sinemuro salutem in Domino sempiternam Noueritis quod cum nobilis vir Robertus Dux Burgundie dominus noster teneatur nobis in quater viginti libris Turonensibus annui reditus singulis annis reddendis et soluendis Camerario Monasterii vestri predicti vel eius vices gerenti aut certo mandato vnius ipsorum a predicto Domino Duce et heredibus suis villam de Sinemuro tenentibus apud dictum Sinemurum in Ecclesia beate Marie ante horam sextam prima die Dominica post Resurrectionem Domini super Marcis et aliis reditibus qui predicto Domino nostro debentur singulis annis ab hominibus et communitate predicta de Sinemuro pro parte vestra ville de Belaone super Vrsiam versus Castellionem et finagii dicte ville et pro omni iure actione dominio vtili vel directo que vos habebatis et habere poteratis in dictis villa et finagio hominibus mansis terris pratis vineis nemoribus riparia iustitia magna et parua et aliis commoditatibus quibuscunque exceptis iure patronatus et dono Ecclesie oblationibus legatis annaciis et decimis dicte ville de Belaone necnon terrarum et vinearum quas in dictis villa et finagio ipsi Religiosi possidebant que vos predicto Domino Duci dedistis tradidistis cessistis concessistis pro predictis octoginta libris Turonensibus soluendis provt superius continetur Nos vocati in vnum propter hoc specialiter in loco consueto pulsata campana provt moris est concorditer et vnanimi assensu pro predicto Domino Duce et de mandato ipsius constituimus nos vobis fideiussores et principales debitores nomine nostro et Communitatis predicte de octoginta libris Turonensibus soluendis et neddendis dicto Camerario vel eius vices gerenti aut certo mandate alterius ipsorum a nobis singulis annis apud Sinemurum post tres dies postquam a vobis vel a dicto Camerario vel eius vices gerente aut alterius ipsorum certo mandato fuerimus requisiti Constituimus etiam nos et promittimus per iuramenta nostra a nobis Maiore et Scabinis predictis nomine nostro et Communitatis predicte corporaliter prestita super sancta Dei Euangelia et sub pena vnius Marce argenti [quam penam volumus et expresse consentimus per predicta iuramenta nostra contra nos et successores nostros committi reddi et solui priusquam debitum principale a nobis et successoribus nostris dicto Camerario vel eius vices gerenti aut certo mandato alterius ipsorum singulis diebus quibus post predictos tres dies deficiemus in solutione pecunie supradicte] predictas quater viginti libras reddere et soluere dicto Camerario vel eius vices gerenti vel certo mandato singulis annis termino et loco predictis si quod absit predictus Dominus Dux vel sui heredes in solutione dicte pecunie deficerent facienda vt superius est predictum Donec predictus Dominus Dux vel sui heredes pro predictis rebus de Belaone vobis assignauerint assederint et deliberauerint quater viginti libratas terre ad valorem Turonensium in reditibus et prouentibus aliis singulis annis in perpetuum leuandis ac percipiendis a vobis et successoribus vestris quos duxeritis acceptandos Supponentes nos et successores nostros immediate districtui illustrissimi Principis Philippi Dei gratia Regis Francorum et heredum suorum Regum Francorum vt ipse Rex et heredes sui Reges Francorum Balliuus suus Senonensis Prepositus et Seruientes ipsius possint nos compellere per bonorum nostrorum captionem tanquam de re confessa et cognita coram ipso nullis allegationibus seu exceptionibus admissis sine strepitu cause post tres dies postquam a vobis vel mandato vestro super hoc fuerint requisiti ad prestationem et solutionem predictarum quater viginti librarum necnon dicte pene que commissa fuerit si quod absit predictus Dominus Dux vel sui heredes deficerent in solutione dicte summe vt superius dictum est facienda Renunciantes in hoc facto et ex certa scientia per dicta iuramenta nostra nos Maior et Scabini predicti nomine nostro et Communitatis predicte omni actioni et exceptioni doli et in factum constitutioni Presente vtroque et omnibus aliis exceptionibus pro enumeratis specialiter habitis que contra presens instrumentum vel factum possent obiici siue dici et iuri dicenti generalem renunciationem non valere In cuius rei testimonium sigillum Reuerendi in Christo Patris ac Domini Hugonis Dei gratia Episcopi Eduensis supplicauimus et rogauimus vna cum sigillo Communitatis predicte presentibus litteris apponi et nos et successores nostros ipsius Domini Episcopi iurisdictioni supponimus vt ipse et successores sui Episcopi nulla monitione premissa possint nos et successores nostros nomine Communitatis predicte compellere tanquam de re adiudicata confessa et cognita coram ipso per sententias excommunicationis in nos et interdicti in vxores et familias nostras ad obseruantiam omnium et singulorum premissorum qui relaxari non possint donec nobis vel Camerario predicto vel eius vices gerenti aut alteri ipsorum Mandato de sorte et pena predictis quolibet anno vt predictum est fuerit plenarie satisfactum Et nos predictus Episcopus ad petitionem et requisitionem predictorum Maioris Scabinorum et Communitatis sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus in testimonium predictorum Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo mense Ianuario