Charter Document - 06350099

Charter Document - 06350099


Charter Number: 06350099
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Frater Gaudricus humilis Abbas Monasterij Reomaensis totusque eiusdem loci Conuentus notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod nos omnia bona que Petrus de Ateis pro maioritate et nomine maioritatis dicte ville nostre de Ateis a nobis in Casamento tenebat habebat et possidebat volentes eidem tanquam bene merito gratiam facere specialem dicta bona vniuersa et singula eidem et eius heredibus Casamentum quod tenet tenentibus damus et concedimus in perpetuum tenenda habenda et possidenda a nobis in feudum recipientes ipsum in hominem nostrum ligium et fidelem ad osculum sicut homo ligius recipi consueuit retentis tamen nobis iustitia magna et parua et dominio censibus tertiis costumiis et decimis provt primitus habebamus Promittentes bona fide predictas donationem et concessionem dicto Petro et heredibus suis sic factas inuiolabiliter et in perpetuum obseruare Sciendum vero est quod heredes ipsius provt quilibet eorum in bonis predictis succedet tenetur intrare in homagium nostrum et fidelitatem nostram sine medio tanquam heredes nostri ligij et feodales Et vt ratum ac firmum permaneat in futurum presentes litteras dicto Petro tradimus nostris sigillis sigillatas Datum et actum anno Domini MCCLXXXV mense Maio