Charter Document - 06350097
Charter Number: | 06350097 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octuagesimo mense Maio Ego Philippus dictus de Mont moien miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod considerata vtilitate mea et commodo euidenti non vi ad hoc inductus nec in aliquo circumuentus vendo et titulo pure ac perfecte venditionis trado cedo et concedo Religiosis viris Abbati et Conuentui Reomaensi mediam partem pro indiuiso vinee mee quam habeo apud Viserneum in finagio dicte ville iuxta vineam Guillelmi de Grignone armigeri quondam mei ex vna parte et vineam Rufi de Sulleio militis ex altera provt ex partibus lateralibus protenditur hinc et inde item contiguam ex parte superiori vinee Iacobi dicti Genni de Viserneo et ex parte inferiori contiguam campo qui quondam fuit a la Saincte de Viserneo Item pratum quod habeo apud Viserneium situm in dicto territorio quod dicitur du Brueil iuxta pratum familie dicti Lansugler ex vna parte et pratum liberorum quondam Ioannis dicti Bandelini ex altera parte provt ex partibus lateralibus protenditur hinc et inde Item contiguum ex parte superiori campo maioris de Viserneo et ex parte inferiori contiguum prato dicti Escharni de Viserneo Quam vineam et pratum pridem a predictis Religiosis in feudum teneo et de ipsorum feudo dignoscitur esse pretio sexaginta librarum Turonensium tenenda et habenda in perpetuum ab Infirmario dicti Monasterij pro tempore futuro ad opus et vtilitatem Infirmarie Monasterij predicti Quam pecunie summam ego predictus miles confiteor me habuisse et recepisse a dictis Religiosis in bona et legitima pecunia numerata Volens et concedens ad obseruantiam omnium premissorum me compelli quasi ex re adiudicata per curiam Domini Ducis Burgundie cuius iurisdictioni quoad hoc me et heredes meos suppono In quorum omnium testimonium litteris istis signum dicte Curie supplicaui et obtinui apponi Actum in presentia Stephani de Sinemuro Notarij Magistri Hugonis Curati de Gennaio Mag Petri Maioris de Chiuanches Mag Lamberti Curati Reomaensis Testium ad hoc specialiter vocatorum anno et mense predictis