Charter Document - 06350083

Charter Document - 06350083


Charter Number: 06350083
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufridus Espissie Decanus notum facio presentibus et futuris quod cum inter Dominum Guillelmum Abbatem Reomaensem ex vna parte et Petrum Decanum de Vineis ex altera controuersia verteretur super quibusdam possessionibus ad Ecclesiam Reomaensem de iure pertinentibus quas dictus Decanus minus iuste retinebat Pluribus hinc et inde propositis super dictis querelis dictus Abbas et Decanus in inquisitionem legitimorum virorum terminantium compromiserunt Facta autem inquisitione diligenter et studiose et ea publicata prefatus Decanus a sepe dicta inquisitione non veritus est resilire Domnus vero Abbas ius Ecclesie non permittens deperire voluit a Decano securus esse de dicto pretaxate inquisitionis tenendo qui non valens securitatem hominum in manu Abbatis ponere assignauit eidem quandam vineam suam de Fornet pro quadraginta libris quam non licebat ei vendere aut pignori obligare vel etiam quoquo modo alienare si dictum in quisitionis pacifice non teneret Siautem quod absit a dicto inquisitionis resilierit Reomaensis Ecclesia dictam vineam iure hereditario de cetero possidebit Hoc vero sepe fatus Decanus et vxor sua fide bona iureiurando se tenere firmarunt Ego autem ad instantiam precum vtriusque partis vt res ita peracta robur firmitatis obtineat presenti pagine sigilli mei apposui firmamentum Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense Octobris