Charter Document - 06350078
Charter Number: | 06350078 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia Lingonensis Episcopus vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noueritis quod T Decano Reomaensi ad mandatum nostrum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octauo die Veneris ante ramos Palmarum apud Espissiam sicut nobis per suas litteras insinuauit accedente in ipsius Abbatis Reomaensis presentia constituti Ioannes de Espissia dictus de Vineis et filij eius videlicet Nicolaus Andreas et Huguinio et Achardus et filie eiusdem Ioannis videlicet Haramburgis Maria et Agnes et vxores Andree et Huguinionis videlicet Margarita et Adelina quitauerunt omnes successiue in manu eius quasi in nostra quidquid iuris habebant vel habere poterant in villa de Suence et in appendiciis eiusdem ville et in finagio et in villa de Cordois sponte ac proinde non vi non metu compulsi non dono inducti sicut ipsi concorditer asserebant Iurauerunt insuper omnes supradicti super sancta Euangelia quod contra eiusmodi quitationem per se vel per alios aliquo modo non venirent Processu vero temporis Robertus Prepositus de Rupe et Robinus leprosus generi supradicti Ioannis omnia supradicta sub eadem forma quitauerunt et modo consimili iurauerunt Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo mense Iunio die Veneris ante octauas Pentecostes