Charter Document - 06350077

Charter Document - 06350077


Charter Number: 06350077
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est societas que Monachos Monasterij sancti Ioannis Reomaensis et Monachos S Rigaudi connectit Si forte aliquis fratrum Monasterij S Ioannis in Ecclesia sua turbatus ad S Rigaudum venerit cum eis quasi vnus ex eis morabitur donec cum gratia ad Ecclesiam suam redierit Similiter fratres S Rigaudi apud Monasterium S Ioannis Pro defunctis vero id agitur Cum breuis defuncti ad alterutram venerit Ecclesiam statim post recitationem fiet officium et signa pulsabuntur et septem Missas et septem officia habebunt in Conuentu et septem diebus habebunt prebendam siue vnus siue plures fuerint Capitulum Dormitorium Refectorium vtrumque commune erit Abbates vero suum alternatim tricenarium habebunt Hec autem societas acta est Guillelmi videlicet Monasterij sancti Ioannis Abbatis et Ioceranni Abbatis S Rigaudi temporibus anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo