Charter Document - 06350076
Charter Number: | 06350076 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Conuentui Monasterij sancti Ioannis Reomaensis ordinis sancti Benedicti Lingonensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis vt id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Quapropter dilecti in Domino filij vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu presentium vobis authoritate concedimus vt in Parochiis Ecclesiarum vestrarum pro ea portione qua in eisdem veteres iuste percipitis decimas Noualium de quibus aliquis hactenus non perceperit sine iuris preiudicio alieni percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpseris indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VIII Cal Martij Pontificatus nostri anno duodecimo