Charter Document - 06350075
Charter Number: | 06350075 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis presentes litteras inspecturis Guido Dei gratia Eduensis Episcopus salutem in Domino Vniuersitati vestre notum facimus quod cum discordia verteretur inter Abbatem et Conuentum Reomaensem ex vna parte et Ioannem Dominum de Rocha de Brunim ex altera super quibusdam nemoribus sitis in territorio de Valeriis que vocantur nemus de Valeres nemus de dorso asini nemus de Booloy tandem Vvilelmo Abbate Reomaensi et dicto Ioanne in presentia mea constitutis dictus Ioannes recognouit se tenere ad censum dicta nemora pro duobus solidis Diuionensibus censualibus in annunciatione Dominica soluendis [] Hoc autem dictus Ioannes Dominus de Rocha de Brunim et Galterius filius eius per iuramenta sua in nostra presentia corporaliter prestita et Sibilla vxor dicti Ioannis per iuramentum suum in presentia mandati nostri videlicet Dauid Archipresbyteri Corbiniaci prestitum promiserunt se bona fide seruaturos promiserunt etiam per iuramenta sua quod nunquam in posterum per se vel per alium contra huiusmodi venirent nec dictam Ecclesiam scienter molestarent nos rogantes quod si contingeret quod absit eos vel eorum heredes contra superius nominata venire quod nos ipsos et eorum heredes ad instantiam Abbatis et Conuentus Reomaensis excommunicaremus et eos tandiu teneremus excommunicatos quovsque de excessu et iuramenti violatione ad condignam venirent satisfactionem In cuius rei testimonium ad preces et instantiam vtriusque partis presens instrumentum sigilli nostri munimine fecimus roborari Anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense Decembri