Charter Document - 06350072
Charter Number: | 06350072 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego A Dominus Rupis fortis omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod cum discordia esset inter Religiosos viros Abbatem et Conuentum Reomaensem ex vna parte et nos ex altera super Borda sita iuxta molendinum sancti Ioannis apud Asiacum et super clausura prati sui iuxta Prioratum de Asiaco per bonos viros videlicet Abraham Priorem de Vaucia et Dominum Andream de Sauuoisiaco pacificati sumus in hunc modum Quod Borda iam dicta ita maneat quod Abbas vel Prior de Asiaco non possunt aliquem in eadem amasire et quod dicta clausura prati maneat et fiat sicut est incepta Et ad maiorem firmitatem huius rei ad instantiam supradicti Abbatis et supradictorum mediatorum videlicet Prioris de Vaucia et Domini de Sauuoisiaco in testimonium huius rei presentes litteras sigillaui Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense Martij