Charter Document - 06350069
Charter Number: | 06350069 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia Lingonensis Episcopus vniuersis presentes litteras inspecturis salutem et notitiam rei geste Noueritis quod nos vniuersas discordias que inter Abbatem et Conuentum Reomaensem ex vna parte et Dominum Iterium de Brocia militem ex altera occasione ville de Riceio coram Abbate de Chora et coniudicibus suis authoritate Apostolica delegatis vertebantur pacificauimus in hunc modum Quod excasure et tallie et queste que facte fuerint in hominibus Ecclesie Reomaensis de Riceio et placitum generale et chauagia dictorum hominum et corueie eorundem per medium partientur inter dictos Abbatem et Conuentum et Dominum Iterium Iustitia vero de terra Reomaensis Ecclesie apud Riceium et hominum ipsius videlicet commorantium in terra et mansis eiusdem Ecclesie per medium similiter partientur Si vero latro deprehensus fuerit qui debeat mortem subire tradetur nudus Domino Iterio ad suspendendum vel si aliquis alius deprehendatur in forefacto pro quo debeat puniri ad effusionem sanguinis vel mutilationem membrorum res illius per medium patientur Domus vero sancti Ioannis Reomaensis habebit plenum vsuarium in tribus nemoribus scilicet de Losenna des Anuers et de la Forest Ita quod primo capiet in vno nemore sibi ostenso quod possit sufficere ad vsuarium dicte domus Illo vero deficiente in alio nemore capiet et postea in tertio De terris dictorum nemorum si extirpata fuerint dicimus quod terre per medium partientur inter predictas partes Si vero Abbas Reomaensis venerit ad villam de Riceio piscationem habebit quandiu fuerit in villa in tota riparia de Riceio cum rete et lorra Ecclesia vero Reomaensis habebit ibi seruientem suum liberum et Dominus Iterius suum qui facient sibi inuicem sacramentum fidelitatis quod seruabunt fideliterius vtriusque partis Si autem Dominus Iterius voluerit alicui dare mansum ad domificandum dabit primo mansum vacuum si repertum fuerit in villa postea si necesse fuerit extra villam ordinate vnum post alium secundum consuetudinem ville ita quod costume penes Ecclesiam Reomaensem remanebunt si terra sua fuerit Mansus vero et domus Presbyteri de Riceio cum toto tenemento adiacenti et tota escasura sua remanebunt integre Ecclesie Reomaensi Res vero supradictas videlicet escasuras tallias iustitiam placitum generale corueias et ea in quibus associati sunt non poterit Dominus Iterius vel heredes sui in eleemosynam concedere preterquam Ecclesie Reomaensi nec ab alio Domino in feodo recipere Dominus vero Iterius debet soluere Ecclesie Reomaensi decimam de terris propriis et vineis Si ergo escasura venerit Ecclesie Reomaensi vel Domino Iterio intra annum bona fide tenentur vendere et si non possunt vendere in primo anno in subsequenti vendere tenentur De molendinis vero de quercu dicimus quod partem illam quam neutra pars possidet acquirent bona fide et communiter soluent et communiter partientur et communiter reficient Et vt ista compositio rata maneat et inconcussa ad preces et instantiam vtriusque partis presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto mense Iunio