Charter Document - 06350061

Charter Document - 06350061


Charter Number: 06350061
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Archidiaconus Tornodorensis omnibus presentes litteras inspecturis notum esse volo quod ego commutationem illam quam Prior Tisiaci et Ogerus de Teliciaco inter se fecerunt de vinea que dicitur de Praella ad campum qui est in clauso de Bisgremam in quo videlicet campo costumam meam habebam et preterea qui de caduco meo erat laudo et concedo Priori nominato Ita scilicet quod nec censum nec costumam nec iustitiam in dicto campo mihi retineo nec dictus Prior in iam dicta vinea similiter nec censum nec costumam nec iustitiam sibi vel Ecclesie Reomaensi retinet vel reseruat In huius vero rei testimonium presentes litteras Priori tradidi sigilli nostri testimonio confirmatas Actum anno gratie millesimo ducentesimo quarto decimo mense Iunio