Charter Document - 06350059
Charter Number: | 06350059 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne in posterum tenebrosum fiat quod presentialiter agitur Ego Aalis Ducissa Burgundie notum facio vniuersis presentibus et futuris quod Odo filius Ioannis de Garart et Regina et Adelina filie eiusdem Ioannis in presentia mea constituti cognouerunt se dedisse in eleemosynam Deo et Ecclesie beati Ioannis Reomaensis quidquid habebant et reclamabant in omnibus et per omnia in villa que dicitur Suenci et finagio ac pertinentiis eiusdem ville que de feodo iam dicte Ecclesie erant et esse recognoscebant Que videlicet omnia Ioannes et Flandina pater et mater eorum coram me recognouerunt Odoni et Regine et Adeline pro portione patrimonij sui dedisse ipsis Ioanne et Flandina et aliis eorum liberis laudantibus Preterea sepe dicti Odo et Regina et Adelina dederunt se pretaxate Ecclesie vt liberos in perpetuum possidendos vt autem res ita contracta firmitatem obtineat ad instantiam multoties dictorum Odonis Regine Adeline Ioannis et Flandine precum presentem paginam sigilli mei feci munimine roborari Actum anno Incarnati Verbi millesimo ducentesimo duo decimo