Charter Document - 06350057
Charter Number: | 06350057 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quotiens per suggestionem falsitatis et veritatis suppressionem circumuenire nos aliqui satagunt circumueniunt potius semetipsos quia cognita veritate quidquid taliter impetrant nullius decernitur esse valoris cum mendax precator carere debeat impetratis Sane cum olim ad nostram audientiam peruenisset quod Reomense Monasterium tam in spiritualibus quam in temporalibus non modicum foret collapsum Venerabili fratri nostro Eduensi Episcopo et dilecto filio Abbati de Buxeria dedimus in mandatis vt ad idem Monasterium accedentes que ibidem corrigenda essent corrigerent tam in capite quam in membris ipsi vero sicut ex litteris eorum accepimus mandatum Apostolicum exequentes ad locum personaliter accesserunt et inquisitione prehabita diligenti prefatum Monasterium tam in spiritualibus quam in temporalibus inuenerunt multo melius se habere quam se longe retroactis temporibus habuisset Quosdam etiam de fratribus qui cum dilecto filio eiusdem Cenobij Abbate discordes erant ad veram pacem et firmam concordiam reuocarunt Nuper autem nuncius venerabilis fratris nostri Episcopi Lingonensis ad presentiam nostram accedens a nobis inquisitionem contra dictum Abbatem ad vos predictorum mentione non habita impetrauit Cum igitur sicut ex multorum Religiosorum virorum testimonio nec non et Capituli Reomensis accepimus idem Abbas Monasterium ipsum sicut vir prouidus et discretus tam in spiritualibus quam in temporalibus per Dei gratiam non modicum augmentarit Discretioni vestre per Apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus superfedentes negotio memorato in facienda inquisitione auctoritate literarum nostrarum nullatenus procedatis ne innocentia confundatur aut veritas conculcetur Datum Laterani VIII Cal Iunij Pontificatus nostri anno XIV