Charter Document - 06350053

Charter Document - 06350053


Charter Number: 06350053
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus ad quos presentes litere peruenient salutem in Domino Notum volumus fieri quod Guido Abbas et conuentus Reomensis concesserunt Guidoni domino de Capis quod in noua capella sua quam fecit apud Iuleium potest habere proprium Capellanum ita etiam quod ille Capellanus iurabit se omnes oblationes et prouentus qui venient ad altare dicte Capelle per manum suam Capellano vel Priori eiusdem ville integre redditurum Dicti vero Capellanus et Prior in dicta Capella tanquam in sua licite pro sua voluntate diuina officia celebrabunt Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexto