Charter Document - 06350051

Charter Document - 06350051


Charter Number: 06350051
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1172 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In principio nascentis Ecclesie illam constat credentium de Gentibus religionem fuisse vt per loca effusis pecuniis Monasteria edificarent studiose edificatis clerum adderent clero quoque rerum commoda attribuerent quos non est incertum per hanc benignitatis dispensationem ad illam veram Ecclesiam que Ierusalem appellatur peruolasse ad quam currentium ista quedam via et limes dignoscitur esse Quippe quos ista typica variaque curationum ratione noxis emaculat illa sorte hinc euulsos placidissima recipit fouet et coronat Quantis postmodum perfruantur gaudiis quibus intersint festiuitatum solemniis quam plena iucunditate presentiam semper aspiciant creatoris nullo officio humane lingue vel stili potest enucleari Idcirco Dominus Clarembaudus Caparum atque Hermengardis vxor eius ex parte sua concedit Deo atque sancte Marie Iuliacensis Ecclesie quoddam pratum quod est inter Molendinum et fontem predicte Ecclesie et hoc facit dominus Clarembaudus laudare suis hominibus videlicet Gauterio suo Preposito Roberto coco Gauterio Caserio Herberto Monacho Insuper Siluester de Iuliaco Stephanus et Gauterius hoc idem laudant Hoc actum est Henrico Trecensi Comite et M Comite Barri regnantibus De concessione ista habuit dominus Clarembaudus triginta solidos et vxor eius quinque