Charter Document - 06350049

Charter Document - 06350049


Charter Number: 06350049
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint vniuersi presentes et futuri quod Abbas Reomaensis et eiusdem loci conuentus super decimatione Ginniaci in hunc modum pacis conuenerunt quod idem Abbas vel conuentus solueret prefatis Canonicis pro vniuersis prouentibus illius decime qui ad Canonicos pertinent singulis annis vsque ad tres annos duos modios auene et modium frumenti et alium modium auene saluo tamen post illum terminum iure vtriusque Ecclesie Si vero tempestas vel incendium ingruerint secundum consuetudinem Eduensis patrie Canonici concordarent cum Monachis de solutione decime Ad confirmationem huius compositionis actum est hinc inde de illa compositione duas Chartas eiusdem tenoris fieri ex quibus vnam Chartam habebit memoratus Abbas sigillo beate Marie Belnensis consignatam Canonici vero habebunt aliam Chartam sigillo prefati Abbatis roboratam Actum est anno Verbi incarnati istud millesimo ducentesimo