Charter Document - 06350048
| Charter Number: | 06350048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus Dei gratia Eduensis Episcopus attestatione presentis pagine ad cunctorum notitiam volumus peruenire quod controuersia que inter Reomenses Monachos et Capellanum de Cherriaco super eiusdem loci Ecclesie prouentibus vertebatur coram nobis in hunc modum terminata est Siquidem de omni prouentu memorate Ecclesie quoquo modo eueniat habebit Reomensis Ecclesia medietatem Presbyter vero aliam medietatem excepto quod Presbyter habebit extra partem communem denarium baptismi et communionis et panis benedicti Si autem Capellanus vicarium habuerit et intuitu eleemosyne aliquid ei concessum fuerit vsque ad duodecim denarios vicarij erit Quod autem vltra duodecim fuerit Monachi et Capellanus per medium partientur Reomenses quoque Monachi ius habent instituendi Presbyterum in predicta Ecclesia Cherriaci Vt autem istud deinceps firmius teneatur vtriusque partis assensu presentem chartam nostro sigillo fecimus insigniri Actum est hoc anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo
