Charter Document - 06350043
Charter Number: | 06350043 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo Dux Burgundie notum fieri volo presentibus et futuris me dedisse in eleemosynam Deo et Ecclesie beati Ioannis Reomaensis quendam hominem apud Belnam Bricium cognomento Tabernarium et eius heredes cum omnibus suis tenementis libere et absolute absque omni exactione in perpetuum possidendos Dedi etiam eidem Ecclesie locum in quo grangia mea constiterat et hortum qui est retro grangiam eidem grangie adiacentem Preterea dedi eidem Ecclesie quendam hominem apud Castellionem super Sequanam Angebertum de Chamunt et eius heredes cum vxoribus eorum et omnibus tenementis eadem libertate qua et superiores in perpetuum possidendos Dedi etiam eidem terram et homines quos possederat Eirardus Floiche apud S Euphronium et in Sinemuro et sicut Radulfus de Pomarz post mortem eiusdem Eirardi in gageria possidebat et omnem terram arabilem quam habebam in meo dominio in finagio Sinemuri Huius rei testes sunt Reinaudus Vigerius Eduensis Theobaldus Prepositus Montisbarri Robertus Sacerdos Magister domus leprosorum Quod vt ratum firmumque permaneat literis meis annotaui et sigilli mei impressione firmaui Actum est hoc anno millesimo centesimo nonagesimo sexto