Charter Document - 06350042
Charter Number: | 06350042 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo Dux Burgundie notum facio presentibus et futuris quod Guiardus Iunain et Odo filius eius vendiderunt Ecclesie Reomaensi et omnino quitauerunt quidquid habebant in villa de Visarne laudantibus vxoribus suis Petronilla et Adenorde et heredibus ipsius Guiardi Vnde de bonis ipsius Ecclesie habuerunt vsque ad valentiam nonaginta librarum In hunc modum vendidit Osmundus de Plaanei laudantibus vxore sua et heredibus quidquid in eadem villa in decimis et in omni vtilitate habebat vnde habuit vsque ad viginti septem libras et vnam vaccam Hoc autem in presentia mea fuit recognitum Sciendum est etiam quod Osmundus de Rubeomonte in presentia mea constitutus dedit et concessit prefate Ecclesie quidquid habebat in saluamento de Cheuigneio in omni vtilitate in nemoribus scilicet et terris et hominibus Hanc concessionem laudauit Humbaudus filius eius vnde habuit viginti libras Prouinenses Cognouerunt in presentia mea quod ista donatio erat de feodo predicte Ecclesie Nihilominus Dominus Andreas de Montebarro dedit eidem Ecclesie omnem censum quem habebat apud Riceium exceptis septem solidis quos dederat Ecclesie S Petri Viui Senonensis Hoc autem postmodum laudauerunt Mabilia relicta ipsius Andree et Dominus Bartolomeus de Poleisi maritus eius et habuerunt inde quindecim libras Et cum venditiones iste et donationes in presentia mea recognite fuissent ad instantiam ipsorum predictorum eas confirmaui manucapiens et promittens per presentis Charte tenorem quod si quis ipsam Ecclesiam super his vexare voluerit ego eam manutenebo Actum est hoc anno Incarnationis Verbi millesimo centesimo nonagesimo sexto