Charter Document - 06350037
Charter Number: | 06350037 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus Dei gratia S Benigni Diuionensis Abbas Domini Lingonensis Episcopi vicarius notum facio vniuersis quod Matthias filius Maioris de Chableia calumniabatur duas partes in decima de Ious tandem vero recognouit quod iniuste vexabat Ecclesiam S Ioannis Reomensis super eadem decima totamque calumniam guerpiuit et si quid in ipsa decima iuste vel iniuste habebat vel habere debebat totum ex integro predicte Ecclesie pro remedio anime sue et antecessorum suorum libere in eleemosynam tradidit et concessit Fecit autem hoc apud Odunum grangiam de Rigneio coram his testibus Testes Hugo Abbas S Ioannis Reomaensis Vuillelmus de Quinceio Hugo de Molendinis Simon de Vezeliaco Milo Prior de Ious De Laicis Martinus Pelliparius Martinus Carnifex Ioannes de puteo Iterius Prepositus de Malleio Rainaldus Bucherans vitricus eius Humbaudus Miles Laurentius et Leodegarius Famuli Abbatis Vt vero hoc firmius staret et quietius fecit istud idem Matthias laude matris sue Bone et nepotum suorum Ioannis et Odonis qui apud Chableam laudauerunt vbi coram eis eleemosyna ipsa recognita fuit et recitata Testes de laude ipsorum Guarinus Cantor Villelmus Brito Magister Menardus Huelierius Capellanus Armannus Canonicus Rodulfus Presbyter Hugo de Nugle Miles Arbertus Pannellus Bertrandus de Ponte Stephanus Godarz Eruinus et Galterius Prepositi Erui Martinus Buchars Nobis etiam apud Castellionem quedam tractantibus accessit predictus Matthias et eleemosynam prescriptam se ita fecisse multis audientibus coram nobis recognouit eamque in manu nostra posuit et vt de illa Ecclesiam beati Ioannis inuestiremus et chartam faceremus postulauit Nos igitur per manum Vuillelmi de Quinceio Ecclesiam beati Ioannis de ipsa eleemosyna inuestiuimus et vt eam in perpetuum libere et quiete possideat presentis Charte autoritate confirmamus Si quis ergo contra eam ire tentauerit nisi resipuerit et emendauerit anathema sit Actum est hoc apud Castellionem anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo primo