Charter Document - 06350035
Charter Number: | 06350035 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod nobilis vir Guido frater Domini Clarenbaudi de Noers ob remedium animesue et antecessorum suorum Ecclesie Beati Ioannis Reomaensis dedit et concessit vsuarium in pasturis de Ious tam in nemoribus quam in planis vniuersaliter hominibus eorumdem ville scilicet hominibus predicte Ecclesie et iusticialibus et in puteo de Huimus similiter vsuarium libere et absolute sicut sui homines habitantes in eadem villa habere solent Concessit etiam iam dicte Ecclesie mansum vnum quod est intra clausuram Prioratus eiusdem ville Preterea quatuor homines Ioannem et fratres eius qui in eadem villa predicte Ecclesie antea liberi fuerant et pro sui forefacto in seruitutem predicto Guidonise redegerant Ecclesie prenominate Guido ipse de voce concessit ita sane si predicti homines ad Ecclesiam redire voluerint ea conditione vt ipsi homines alterum Dominum nisi Ecclesiam deinceps nec facere nec habere possint Iterum quidam homo in eadem villa prenominate Ecclesie antea liber se cum vxore in seruitutem predicto Guidoni redegit filio suo non laudante horum etiam filium nomine Nazarium quem sepe dictus Guido propter parentes reclamabat Ecclesie prelibate libere et absque calumnia concessit Ob istius autem susceptionem beneficij Hugo Abbas Reomensis et Capitulum eiusdem Ecclesie predictum Guidonem de illatis iniuste ab eo Ecclesie predicte absoluerunt constituentes illi proprium altare in quo totius vite sue curriculo singulis diebus sibi Missam celebrare constituerunt de Spiritu sancto exceptis diebus Lune pro fidelibus Dei diebus Sabbathi de sancta Maria Audito autem eius obitu et comperto nomen eius in Regula cum nominibus fratrum scribetur et sicut de professis ipsius Ecclesie fieri solet de eodem prosequetur et vlterius pro eius anima et antecessorum suorum Missa pro fidelibus Dei in perpetuum celebrabitur et eiusdem et patris sui anniuersarum non pretermittetur Ne autem istud benefice constitutum maligne restringi valeat vel calumniari ego Hugo Autisiodorensis Episcopus et ego Clarembaudus Dominus de Noers et ego Guido autor huius beneficij et concessor istud sigillis nostris corroborauimus laudante hoc vxore Domini Clarembaudi Hec omnia facta sunt in presentia Domini Hugonis Autisiodorensis Episcopi et fratris sui Clarembaudi Domini de Noers qui hoc laudauerunt tempore Domini Hugonis eiusdem Ecclesie Abbatis Huius rei testes sunt Durannus Flauigniacensis Villelmus Milo tunc Prior de Ious Godefredus Prior Cortengiaci Monachi Laurentius Leodegarius Lambertus famuli Abbatis Stephanus de Argentueil Iosbertus de Melanni Stephanus Libornez Iosbertus de Bar Huo filius eius Guido Fardel milites Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo nono