Charter Document - 06350034

Charter Document - 06350034


Charter Number: 06350034
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et posteri quod nobilis vir Clarembaudus Dominus de Noers ob remedium anime sue et antecessorum suorum cum laude vxoris sue dedit et concessit Deo et Ecclesie beati Ioannis Reomensis homines quos apud Rubeummontem habebat scilicet Gauterium Texerannum et eius vxorem Ermingardem et Beatricem vxorem Guidonis de Foro cum ipsorum heredibus Abbas vero Reomensis et totus conuentus eiusdem Ecsie pro impenso sibi beneficio concesserunt ei fratrum societatem in orationibus et omnibus eiusdem Ecclesie beneficiis Audito autem eius obitu de eo sicut de Professo Ecclesie exequentur et anniuersarum eius et patris sui solemniter peragetur Donationem autem istam laudauerunt Domnus Hugo Autissiodorensis Episcopus et Domnus Guido frater eius et sigillis suis confirmauerunt laudauit etiam mater ipsius Clarembaudi Huius donationis testes sunt Durannus Godefredus Milo Vuillelmus eiusdem Ecclesie Monachi Laurentius Leodegarius Imbertus famuli Abbatis Stephanus de Argentueil Iobertus de Mollini Stephanus le Bornez Iobertus de Bar Huo filius eius Guido Tardel Milites Theobaudus de Sanci Prepositus de Noers Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo nono tempore Domni Hugonis Abbatis