Charter Document - 06350033
Charter Number: | 06350033 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio omnibus quod Hugo Dux Burgundie et Albonij Comes laude et assensu filiorum suorum Odonis et Alexandri pro remedio anime sue et antecessorum suorum pro anniuersario suo annuatim faciendo dedit in eleemosynam Deo et Ecclesie Monasterij S Ioannis Gestium quod habebat in villa Monasterij S Ioannis semel in anno et Domum beati Thome que est iuxta eiusdem Ecclesiam apud Monsembarri similiter et furnagium hominum vltra pontem manentium ita tamen quod nullus possit ibi furnum edificare preter Monachos eiusdem Ecclesie vel eorumdem mandatorium Dedit quoque memorate Ecclesie quod habebat in Pressoriis que sunt vltra pontem saluo iure Petri Ioye et heredum suorum dedit etiam eidem Ecclesie Robertum et Radulfum de Ateis cum suis heredibus et vxorem Vuier de Lenne et heredes ipsius Hec autem donatio facta est per manum meam que vt rata habeatur literis annotatam sigilli presentis impressione muniui Testes Vuillelmus Abbas Cistertiensis Vuillelmus de Quince Durannus de Flauigni Monachi Sancti Ioannis Simon de Brecun Aimo de Marigny Connestabilis Petrus Maior Castellionensis Eurardus Prepositus Diuionensis Actum anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo octogesimo nono