Charter Document - 06350032

Charter Document - 06350032


Charter Number: 06350032
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo Dux Burgundie et Albonij Comes dedi et concessi in perpetuum laude et assensu Odonis filij mei iam militis Alexandri similiter filij mei pro remedio anime mee et antecessorum meorum et pro anniuersario meo annuatim faciendo Deo et Ecclesie Monasterij S Ioannis gestium quod habebam in villa Monasterij S Ioannis vna die per annum et Domum Beati Thome que est iuxta eiusdem Ecclesiam apud Montembarrum similiter et furnagium hominum vltra pontem manentium ita tamen quod aliquis non possit ibi furnum edificare preter Monachos prefate Ecclesie vel eorumdem mandatorium Dedi quoque prememorate Ecclesie hoc quod habebam in Pressoriis que sunt vltra pontem saluo iure Petri Ioye et heredum suorum Dedi adhuc supradicte Ecclesie Robertum et Radulfum de Ateis cum suis heredibus et vxorem Vier de Lenne et heredes ipsius Huius rei testes sunt Manasses Episcopus Lingonensis Guillelmus Abbas Cistertiensis Pontius Cellerarius Cistertiensis Guillelmus de Quince Durannus de Flauigny Guillelmus de Ginum Guillelmus de Moneta Monachi S Iannis Simon de Brecun Aimo de Marrineio Connestabilis Rainaudus de Vernei Aruius de Safra Boinus Prepositus Castellionis Petrus Maior Castellionis Eurardus Prepositus Diuionensis Et vt hoc ratum habeatur sigilli mei munimine presens scriptum confirmaui similiter et Odo filius meus id scriptum sigillo suo muniuit Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo nono IV Kal Augusti Domno Hugone eiusdem Ecclesie existente Abbate