Charter Document - 06350028

Charter Document - 06350028


Charter Number: 06350028
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio omnibus quod ob salutem anime mee et predecessorum meorum donaui Monasterio Reomensi in perpetuum Ecclesiam de Pise cum omnibus appendiciis suis ita vt medietatem prouentuum percipiat reliqua medietas sit presbyteri cum iure presbyteratus quod tale est Pere peregrinorum oblationes sponsi et sponse reconciliationes mulierum oblationes campionum Ita tamen quod solus sit in predictis quatuor Oblationes sequentium partientur tricenarij procurationis mortuorum et nuptiarum Ita tamen quod si aliquid proximorum trium precedentium redimatur partietur Confessiones absolutiones Baptismatum oblationes denarius et candela charitatis decime grosse et minute partiantur Si quid residuum fuerit de cereo Paschali partiatur Predicto quoque Monasterio concessi electionem presbyteri quoties prenominata Ecclesia vacauerit et inde inuestiui Domnum Renaudum tunc eiusdem cenobij Abbatem testibus Lamberto Archidiacono Milone Cantore Petro Decano Barri Magistro Hunaudo Hugone de Chaumont Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo quinto