Charter Document - 06350023
Charter Number: | 06350023 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Eduensis et ego Bernardus eiusdem prouidentia Niuernensis Episcopi notum facimus omnibus ad quorum audientiam litere iste peruenerint quod cum causa que inter Abbatem Reomaensem de Monasterio S Ioannis et Abbatissam Rubeimontis et Sanctimoniales eiusdem loci agitabatur nobis commissa esset a Domino Papa ante cetera iudicauimus pacem que facta erat per Godefridum Lingonensem Episcopum inter eos de assensu partium et sigillo eiusdem Episcopi confirmata et priuilegiis duorum Apostolicorum Eugenij et Alexandri roborata omnino stare debere nec per nos nec per alios delegatos iudices aliquo modo posse infringi Iudicium istud factum fuit apud Pontem Sancti Desiderij super Icaunam et postea inter Rubeum montem et Asiacum recordatum et ex parte Abbatis et predicte Abbatisse collaudatum Testes Acelinus Abbas Regniaci Gaucherius Abbas Flauigniacensis T Decanus Niuernensis Hugo Vastini Archipresbyter G Capellanus Episcopi Niuernensis Dodo de Cona et Piscis Canonici Niuerni Lambertus de Seelo M Paganus Canonicus Autisiodorensis Obertus de Monte Regali Milo de Noeriis Hugo de Argentolio frater eius Iobertus de Anci Columius Prepositus Tornodori multialij Actum est vero hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo tertio et sigillorum nostrorum munimine confirmatum