Charter Document - 06350020
Charter Number: | 06350020 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1163 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dux Burgundie notum facio et testificor tam presentibus quam futuris quod Burgenses Monasterij Sancti Ioannis iurauerunt quod Abbati et Monachis redderent quidquid iuris atque consuetudinis ipsorum esse scire possent Preterea iurauerunt quod in curia Abbatis iustitie starent et quidquid iustitia dictaret ei totum exequerentur Si vero Burgenses istud non tenerent ego promisi Abbati et Monachis quod eis inde auxiliator essem Et precepi et adhuc precipio vt vbicumque ego sim seruientes mei auxilium promissum loco et vice mei Abbati et Monachis faciant Huius rei testes sunt Galterus Lingonensis Episcopus Petrus Decanus Barri Magister Girardus de Vangionis riuo Nicolaus Capellanus meus Boinus Prepositus Castellionis Petrus de Lingonis