Charter Document - 06350017

Charter Document - 06350017


Charter Number: 06350017
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis Episcopus notum esse volo presentibus et futuris quod inter Monachos Monasterii S Ioannis et Sanctimoniales Fussei controuersia diurius ventilata tandem per manum nostram finem accepit Monachi siquidem aduersus Sanctimoniales clamabant decimas cuiusdam grangie quam ipse construxerant in parochia Iullei que Monachorum est sed et terram intra curtem eiusdem grangie necnon etiam molendinum quod factum esse dicebant in aqua ipsorum De his autem omnibus querelis post multas altercationes inter Petrum tunc Abbatem prefati Monasterii et Helisendem Priorissam Fussei laudante Audeburge Abbatissa Fontis Ebraudi et vtriusque Capituli Monachorum scilicet et Sanctimonialium assensu hoc modo facta est compositio Monachi guerpiuerunt Sanctimonialibus et quittam dimiserunt terram quam supra diximus que erat intra curtem prefate grangie et predictum molendinum Ita tamen vt Sanctimoniales prouideant ne molendinum Monachorum per ipsum ingurgitetur et decimas terrarum quas eo tempore Sanctimoniales tenebant et amplius decimas ab eis non accipient Monachi illarum terrarum quas deinceps de bosco extrahent in ipso finagio Porro Sanctimoniales propter hoc reddent monachis annuatim ad festum sancti Remigii quindecim solidos qui tamen si eo die redditi nom fuerint vsque ad quintum decimum diem recipient eos monachi sine vlla satisfactione vel occasione Quod si etiam tunc eos non habuerint pro satisfactione non plus quam denarii duodecim supra capitale eis dabuntur Huius autem compositionis testes sunt Auiuialo tunc Abbas Pultariensis Frater Rainaudus cellarius Clareuallis Clarembaldus Decanus Musseti Iosbertus de Firmitate Rainerius de Maresco Bartolomeus Kokille Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quinto