Charter Document - 06350015
Charter Number: | 06350015 |
---|---|
Cartulary Title: | Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam antiquorum fuit consuetudo ea que commendare memorie voluerunt monumentis literarum tradere eorum doctrinam imitantes notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod querela illa et discordia que fuit inter Cistertiensem et Reomaensem Ecclesiam de loco Sancti Germani de Mundaum et possessionibus ad eundem locum pertinentibus in presentia Domini Henrici Eduensis Episcopi versa est in concordiam Ego enim Rainardus Abbas Cistertiensis et conuentus eiusdem Ecclesie possessionem supradictam tranquillam et quietam habere Reomaensi Ecclesie concessimus Nullam enim inquietationem siue a nobis siue a nostris successoribus Ecclesiam Reomaensem sustinere volumus super his Vnde ea que supra diximus et scripto commendauimus et sigillo nostro confirmauimus Huius concessionis testes sunt Domnus Abbas Airardus de Persenia Prior Cistertij Lutegerus Angelerius eiusdem loci Monachus Stephanus Lombardus Hugo Pauper Aymo Simon Precentor Otto Hospitalarius Vuillelmus Anglicus Thomas Scriptor eiusdem loci Monachus Domnus Abbas Petrus Reomaensis Boso eius Monachus