Charter Document - 06350010

Charter Document - 06350010


Charter Number: 06350010
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1141
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio tam presentibus quam futuris quod discordia erat inter Rogerium de Anceio et Garnerium de Diuione et Humbertum de Mons maritos sororum suarum Lucie et Margarite et Ecclesiam S Ioannis Reomaensis de iis que capiebant in villa Estiue Volebat enim Rogerius et illi plus capere quam deberent ibi Cognouit itaque Rogerius in presentia nostra quod ibi deberet habere saluamentum ab Abbate et illi ab eo pro sororibus quarum viri erant Fecit autem Rogerius hominium Petro Abbati pro saluamento quod tale est In Mansis sancti Ioannis [excepta terra que fuit Heriodi et Mansis in quibus habitant homines vel habitaturi sunt in quibus clamat Heldierius] singulis annis sextarium hordei vel auene et duo panes et duo membra carnis porcine si porcus in eodem manso nutritus fuerit et occisus Sin autem due galline et sextarium vini qudo si vinum desit pro vino dent nummos quantum venditur sextarius apud Rubeum montem Mansi qui sunt in cemeterio dant dimidium saluamentum Extra cemeterium sunt decem et septem Mansi qui similiter dant dimidium saluamentum Si quis hospitatur in aliquo Manso S Ioannis et non habeat illum integrum dabitur ei extra villam iugerum terre et reddet integrum saluamentum Et si quis Mansus in pluribus partibus diuisus fuerit et hospitatur ab hominibus tale saluamentum quod debebat antequam diuideretur tale postea reddat Annona et vinum redditur in festo Sancti Martini panis et caro in festo Sanctorum Innocentium vel in die crastina Quod si panis non placet eis pro singulis dabuntur singuli denarij Ministri militum qui hec accipiunt de suo viuant et non de rusticorum Et si rustici infra octo dies non dant quod debent facient clamorem famulis Abbatis vel ipsi Abbati Quod si Abbas vel ministri eius intra quindecim dies post clamorem non faciunt eis iustitiam ipsi deinceps per se faciant Et sciendum quod saluamentum istud nusquam reddetur nisi in eadem villa Si vero milites vel ministri eorum propriam iustitiam fecerint ibidem vel apud Rubeum montem ipsam facient et non longius Hoc casamentum laudauit Rogerius et hec consuetudo recognita est in presentia nostra coram multis testibus Vltra hanc consuetudinem que dicta est sub anathemate interdicimus ne milites vel ministri eorum aliquid capere presumant et vt ratum et inconcussum deinceps habeatur sigilli nostri impressione munimus appositis testibus qui huic negotio terminando interfuerunt Engodus Monachus Odo Monachus Pontius Archidiaconus Stephanus Archidiaconus Boso Archipresbyter Rainerius de Roca Hugo Cheualchea Rainerius de Pulteria Rainaldus Vicecomes Humbaldus Altre Milo Libornes Helias frater eius Bruno Saluages Bernardus Ambesas Robertus de Leheli Bernardus Prepositus Galerannus frater eius Stephanus Moran Henricus Malesmainus Lambertus Maior Petrus Maior Varimbaltus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXLI Apostolice sedis Cathedram obtinente Domno Innocentio Francorum excellentissimo Rege Ludouico