Charter Document - 06341007

Charter Document - 06341007


Charter Number: 06341007
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Cogimur episcopali officio pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et justis postulantium desideriis alacri devotione assensum impertire ex hoc enim magne retributionis premium a Domino speramus si venerabilia loca convenienter ordinata ad meliorem statum per nostram providentiam Domino adjuvante fuerint reformala Igitur karissime semper nobis Guido monasterii Molismensis abba reverentissime petiit a nobis tua celsitudo quatenus omnia illa ecclesiastici juris beneficia quamvis multa sint et immensa quecumque a bonis predecessoribus nostris videlicet Lingonensis ecclesie episcopis sacratissimo Molismensium cenobio et ejusdem loci religiosissimo conventui pia deliberatione tradita sunt et concessa per nostram episcopalem constitutionem tibi et ecclesie tue conscribi et confirmari et sicut tuam decebat semper nostre fidelissimam ecclesiam perpetua stabilitate muniri et confirmari Tuis itaque tuorumque justis petitionibus totiusque Lingonensis ecclesie fideli et saniori consilio libenter adquiescens predia villas ecclesias capellas decimas prebendas seu quascumque hujusmodi possessiones alias beneficiarias sicut in consequentibus scripta et denominata continentur ita salvo jure Lingonensis ecclesie omnia libera et ab omni calumpniantium impugnatione absoluta tibi tuisque in perpetuum successoribus donamus confirmamus et consecramus in primis itaque locum ipsum Molismi fundamentum et caput ipsius abbatie ecclesiam Poylliaci caput ejusdem parrochie ecclesiam Sancti Desiderii infra muros Lingonice urbis cum appenditiis suis exceptis militaribus casamentis prebendas defunctorum canonicorum Sancti Mammetis ad jus capituli pertinentes ecclesiam de Ispielent [] Horum omnium quecunque superius exarata collegimus Guilencus ego Dei miseratione Lingonensis episcopus tibi abba reverentissime Guido tuisque in posterum successoribus sicut a doctis et honestissimis predecessoribus nostris episcopis Raynardo videlicet ipsius abbatie primo constructore et fundatore gloriosissimo et pie memorie domino Roberto tandem monacho facto et in ejusdem loci requiescente capitulo domino etiam Joceranno religiosissimo viro sicut ab eis pie et benigne collata sunt et concessa ita ex nostra parte communi ecclesie nostre consensu donamus laudamus et pontificali auctoritate nostra in perpetuum confirmamus et archidiaconis nostris confirmanda commendamus Decernimus preterea ex privilegio familiaritatis ut in ecclesiis vestris sine contradictione aliqua idoneos sacerdotes vobis liceat querere et sine minoratione presbiteratum regulariter ponere et ordinare Quicunque hujus nostre institutionis decretum cassare vel irritare presumpserit nostre excommunicationi et divine animadversioni subjaceat donec resipiscat et ad emendationem veniat Guilencus ego Lingonensis episcopus propria manu S Lambertus archidiaconus et ejusdem ecclesie thesaurarius S Ayrardus decanus S Gocelinus archidiaconus S Fulco archidiaconus S Garnerius archidiaconus S Guido archidiaconus S D[ata Lin]gonis indictione VII anno ab incarnatione Domini millesimo CXXVIIII apostolice sedi gratia Dei presidente domino Honorio Guilenco Lingonensis ecclesie episcopo Francorum rege gloriosissimo Loduico ordinationis nobilissimi filii sui Philippi anno primo Durannus ego Lingonensis ecclesie notarius ad vicem Fulconis archicancellarii scripsi dictavi et recitavi