Charter Document - 06340741

Charter Document - 06340741


Charter Number: 06340741
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Blancha comitissa Trecensis Palatina notum facio et testificor tam presentibus quam futuris quod viri venerabiles O abbas et conventus ecclesie Molismensis homines suos de Vileros abonaverunt in hunc modum pro tallia quam ab eisdem hominibus per consuetudinem exigebant videlicet quod quilibet homo dicte ville de quolibet equo quem habebit solvet quinque solidos annuatim in festo sancti Remigii de quolibet asino tres solidos de quolibet bove tres solidos de singulis ovibus singulos denarios de quolibet foco tres solidos homo vero qui focum non habebit duodecim denarios Statutum est autem quod si abonamentum istud singulis annis in festo sancti Remigii non reddiderint abbati vel mandato ipsius et in domum abbatis de Vileros non attulerint in crastino solvent quinque solidos pro emenda Factum est siquidem hoc abonamentum salvis escheetis corveis censibus consuetudinibus terragiis decimis et omnibus aliis reditibus ad ecclesiam Molismensem pertinentibus salvo etiam eo quod ecclesia Molismensis habet in salvamento ejusdem ville et salva omni justicia sua que talis erit videlicet pro plana emenda duodecim denarios pro ictu quinque solidos pro sanguine quindecim solidos pro vadiis duelli prima die septem solidos et sex denarios et secunda die quindecim solidos victus in duello erit in voluntate abbatis Qui raptum vel murtrum vel furtum vel incendium commiserit aut in monachum vel conversum vel in servientem abbatis manum injecerit violentam erit in voluntate abbatis Qui armo emolito aliquem percusserit tali emenda emendabit quali emendatur apud Trecas simile forifactum Pro emenda false mensure sexaginta solidos persolventur Pro aliis vero contemptibus constituet abbas singulis annis quatuor probos viros de villa quales sibi placuerit bona fide qui prestito juramento secundum modum contemptus vel secundum quod persona contemptum facere consuevit penam pro contemptu debitam pro arbitrio suo a quinque solidis usque ad sexaginta solidos poterunt fideliter moderari Sciendum est etiam quod si abbas noviter fuerit institutus vel si Romam ierit vel si quod absiti abbatia combusta fuerit aut gravi et manifesta segetum inopia laboraverit in illis annis in quibus aliquid predictorum evenire contigerit tantum solvent homines de Vileros pro demanda quantum pro abonamento predicto et abonamentum illius anni nichilominus integre persolvetur Preterea abbas et conventus concesserunt quod homines de Vileros possint maritare filias suas ubi voluerint sine forimaritagio inde persolvendo ita quod homines de Vileros uxores de foris non possint accipere que apud Vileros adducte non sint ecclesie Molismensis Ut autem hec omnia nota permaneant et rata teneantur litteris annotata ad peticionem predictorum tam abbatis et conventus Molismensis quam hominum de Vileros presentem cartam fieri volui et sigilli mei munimine roborari Actum Trecis anno gratie M ducentesimo sextodecimo mense decembri