Charter Document - 06340731
Charter Number: | 06340731 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Henricus [Dei] gratia Namucensis et Luciburgensis comes tam futuris quam presentibus notum fieri volo locum Sancti Lamberti in Altari qui juxta Roherenges situs est cum omni allodio quod et de dote illius ecclesie est vel aliquis sive liber sive ministerialis de comittatu meo ob remedium anime sue eidem loco assignare voluerit et quod ibidem agrorum et nemorum habeo ecclesie Beate Dei genitricis Marie de Molismo ob meorum antecessorum et meam salutem in perpetuum cum omni libertate me con tradidisse et quia justis peticionibus facilis tribuendus est accessus fratri Richardo bene petenti et juste bono animo annuisse locum vero inhabitantiumque possessiones ubicumque fuerint sub protectione et tutela dominii nostri quasi dominicaturam propriam tenere et observare Hujus rei testes sunt magister Petrus prothonotarius meus magister Guillelmus []