Charter Document - 06340672

Charter Document - 06340672


Charter Number: 06340672
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1107 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Presentibus notum fiat et futuris quod dominus Josbertus de Mosa pro anima sua et antecessorum suorum dedit Deo et Beate Marie Molismensi locum qui dicitur Vicus Sancte Marie ut fratres de ipsa ecclesia ad habitandum ponerentur ibi villamque construerent in qua sibi nullam omnino consuetudinem retinuit nichil omnino Dedit igitur quicquid habebat non solum in villam sed etiam in finagio ipsius in terris cultis et incultis pratis pascuis nemoribus et aquis a treblento Achardi et usque ad brolium ville que Romanis vocatur et a rivo Budelli usque ad rivum Dulcis Curtis que quatuor confinia finagium terminant Extra hoc denique finagium dedit omne usuarium nemoris sui de Romanis immo allodii fratribus predictis ut sicut ipse facerent ex eo que necessaria eis essent et sequationem herbarum quo vellent in eo Concessit etiam hominibus de Vico Sancte Marie prefato usuarium nemoris sicut suis excepto quod si homines Sancte Marie terram ruperint que sit Gosberti tercias ei dabunt et si inde aliquid retinuerint non eos proinde Josbertus justificabit aut heres ejus set clamorem faciet de eo ad priorem loci Quod si monachi aut [in] bosco aut in plano terram ruperint excoluerint et araverint eorum libere erit sine omni consuetudine Dedit etiam eis ad usum tocius ville totum Calnetum qui est inter divisam et lo Fais in quo sibi retinuit nichil nec suis Dedit preterea magnum campum qui est ad sevam vie que ducit ad Sanctum Theobaldum et ad Curvam Salicem campum unum cum pratello secus posito et unum pratum in norgili angulo Concessit etiam Lamfredum quicquid in eo habebat servicium scilicet et oblationes ejus Dedit et decimas de Romanis laude Hugonis de Bolmonte domini a quo unam partem tenebat Concessit etiam terram Sancti Martini que ab antecessoribus suis ecclesie data fuerat et contra adversarios de ea garenthiam se ferre monachis promisit Quod si porci hominum Sancte Marie in nemore cucurrerint pasnagium eorum monachorum erit porci vero monachorum libere per totum sicut domini Josberti pascentur monachorum tamen et hominum eorum quosciens voluerint ibi current Si autem mel in eodem nemore monachorum homines invenerint medietas monachorum inventoris reliqua erit Preterea Guido vicecomes Clari Montis qui heres erat prefati allodii sicut dominus Josbertus totum quod ibi habebat dedit nichil sibi omnino retinens in eodem finagio dedit etiam masum unum apud Dulciscurtem et unam quartam in campo Sancti Martini Albericus quoque de Bolmonte ejusdem allodii heres et Hugo frater ejus omne quod in eo habebant dederunt et horum utrorumque testis est prefatus Josbertus et Hugo capellanus Ego itaque Riquinus Leuchorum Dei gratia episcopus hec que per manum nostram donata sunt auctoritate pontificali confirmavi atque sigillo meo signavi Quicumque ergo hoc scriptum hoc sigillo astipulatum presumptione aliqua infringere voluerit anathema sit Amen Datum per manum Alberici cancellarii