Charter Document - 06340671
Charter Number: | 06340671 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1107 - 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pastoralis officii cura nos ammonet ecclesiarum utilitatibus paterna sollicitudine providere et earum augmentum ingratum non habere Ego itaque Ricuinus Dei gratia Leuchorum episcopus tam futurorum quam presentium memorie certum fieri volo quod dominus Gerardus de Bulmont in die qua sacra benedictione ecclesiam Beate Marie de Burgo dedicavi seipsum ibidem contulit satisfaciens Deo et beate Marie et priori Attoni ceteris quoque fratribus quod elemosinam olim a patre suo Hugone donatam aliquantulum temporis subripuisset invasisset retinuisset qua satisfactione peracta ipsam elemosinam per manum meam ut ante pater ejusdem donaverat concessit confirmavit nec ultra ipsam defraudare neque per se nec per aliquam personam multis presentibus testatus est Igitur elemosinam que per manum nostram collata est posteris contradimus et ne deinceps molestiam ecclesia Sancte Marie de Molismo patiatur sigillo nostro firmamus Donum autem elemosine quod donavit dominus Hugo de Bulmont hoc est quod possidebat in ecclesia de Barnavilla scilicet duas decimarum partes et duas partes do arii sancti et suum molendinum in Petrosa et bruillum suum quod vulgo dicitur Lissum Pratum inter que etiam unum ex suis hominibus eidem ecclesie annuit Albericum videlicet et ipsius omnem possessionem et heredes ipsius ut hujus doni custos haberetur et provisor Similiter domnus Josbertus de Mosa monachos per manum meam ibidem in Burgo Sancte Marie constituit et confirmavit quibus et dedit quod habebat in ecclesia de Romanis videlicet ii partes decimarum et duas partes do arii sancti et ii partes census atrii et quod habebat in Burgo Sancte Marie et eundem itaque usum quem idem possidebat possiderent etiam et monachi similiter et eundem usum quem ipsius homines possidebant monachorum etiam homines possiderent Insuper etiam dedit monachis Carnetum inter divisam et Faillum nichil retinens inde nec sibi nec suis heredibus Donavit insuper hominem de proprio jure Lanfridum scilicet et heredes ejus cum omnibus que ille habebat horum donorum custodes et provisores Data atque rata hec sunt donata domno Gerardo de Bulmont annuente et uxore domni Josberti et filiis ejusdem videlicet Hugone et Rainero et Galtero Ceteri vero heredes qui hujus doni quartam partem possidebant hoc etiam laudaverunt atque annuerunt Guiardus vicecomes Albricus de Gunnencort et Hugo frater ejus et Bertinus de Marnay et frater ejus Garnerus Theodericus de Manna eo die donavit ecclesie Molismensi quod habebat in ecclesia de Manna videlicet duas partes decimarum et duas partes do arii sancti et quandam partem terre et homines quos habebat apud Clinum Campum uxore ipsius Cecilia laudante et annuente et hec data sunt pro allodio de Parey Constitutum vero est inter ipsum Teodoricum et Molismensem priorem videlicet Attonem et Theodericum priorem ecclesie de Burgo Sancte Marie ut si aliquando divino nutu ipse aut uxor ejus aut mater ejus ad habitum religionis venire vellent nullum alium locum nisi Molismum eligerent Promisit etiam ipse met et concessit numquam se alieni ecclesie de allodio suo aliquod donum facere nisi tantum Molismensi ecclesie Quod si morte preventi fuerint ipse Teodericus et mater et uxor ejusdem in ipso Molismensi cimiterio vel alio eidem ecclesie pertinenti tumulabantur fratres vero quam citius mors eorum nuntiabitur obsequium mortis eorum persolvent Id vero tali conventione ab ipso factum est ut si ipse absque filio legitime uxoris moreretur cuncta que in Pareto tenuerat Molismo iterum restituet et apud Mannam post decessum suum et uxoris sue nichil sibi nec suo heredi retinebit quoniam hoc donum pro anima sua donatum est et pro anima uxoris et matris sue Hoc etiam pactum firmatum est ut heres ipsius haberet allodium Pareti et monachi allodium de Manna totum possiderent absque omni calumpnia sui heredis Et si quis de allodio Pareti transfuga fuerit in allodio Molismensi a dominio heredis liber erit et transfuga si quis de allodio Sancte Marie ad allodium de Pareto se contulerit a dominio monachorum liber erit Divina igitur ut credimus inspiratione inspirati quod in eis possidebant in manu mea posuerunt ita ut ecclesie Molismensi concederemus Concedimus itaque monachis ut in prefatis ecclesiis nullus nisi per electionem et attractionem monachorum sacerdos ponatur et duas partes in omnibus que ad altare pertinent accipiant monachi tercia vero sit sacerdotis hec tamen absque participatione monachorum habeat baptismum puerorum confessiones peras peregrinorum reconciliationes mulierum in die sollempnitatis vero sancte Marie nichil ex omnibus oblatis accipiat sacerdos nec monachi in festo ipsius sancti Martini Hec itaque ea condictione ordinata sunt ut monachi singulis annis pro ecclesia de Bernavilla et pro ecclesia de Romanis tres denarios pro una quaque persolverent thesaurario Sancti Stephani similiter et de ecclesia de Manna et per hunc censum he ecclesie libere sunt Quicumque igitur contraire et obsistere statuto nostro voluerit semel aut bis ammonitus si satisfactione condigna non emendaverit anathematizamus eum et a limine ecclesie sequestramus dum in malignitatis sue proposito perstiterit Signum Petri abbatis Sancti Apri Signum Stephani primicerii et archidiaconi Hec est rata atque donata per manum Alberici cancellarii