Charter Document - 06340649

Charter Document - 06340649


Charter Number: 06340649
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1127 - 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Garinus Dei gratia Ambianensis episcopus omnibus presentibus et futuris sancte matris ecclesie filiis salutem et pacem in Xpisto Jhesu Quoniam quecumque in ecclesiis antiqua patrum traditione scripta servantur fixa et inconvulsa stili offitio perpetue memorie commendantur fratribus nostris monachis ecclesie Molismensis honestum et utile justum fuit quatinus elemosinam quam Drogo de Durz monacis Altie dedit decreti nostri pagina et episcopali auctoritate firmaremus Sciant igitur tam futuri quam presentes quod Drogo monacis Altie in elemosinam dedit omnes ospites qui sunt inter rivulum molendini de Becherel Dedit eis etiam omnem censum hospitum et omnes reditus qualescumque debent Dedit eis etiam quicquid habebat in molendino de Becherel scilicet omne jus et omnem potestatem nichil in eo sibli vel heredi suo retinens ita ut omnis quislibet sive de Altia sive extraneus sive vicinus sine contradicto in eo possit molere si velit Dedit etiam eis vivarium sic ita libere sicuti ipse habebat ita ut nullus nisi voluntate prioris et monachorum in eo possit piscare vel debeat Quod si quis contra hujus decreti nostri paginam quod absiti violenter ire temptaverit a liminibus sancte matris ecclesie omnibus diebus vite sue alienus existat et in extrema ventilatione nisi resipuerit Xpisto judice sententiam perpetue maledictionis Signum Garini A m O episcopi Signum Radulfi archidiachoni Signum Balduini archidiachoni Signum Garini thesaurarii Signum Fulchonis cantoris Arnulfus de Sancto Nicholao scripsit et supscripsit Ujus rei etiam testes sunt Hugo Segnure Reginaldus de Sancto Walaricho Meinardus de Sancto Leodegario Acardus de Luvencurt Hubertus de Valceles Werricus de La Freignoie Robertus major Drogo major et ceteri hominis Altie