Charter Document - 06340616
| Charter Number: | 06340616 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1160 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus fieri volo et presentibus et futuris quod Fromundus Farsitus de Joviniaco laude uxoris sue Helisendis et liberorum suorum fratrum quoque suorum Herberti et Gauterii concessit Deo et Molismensi ecclesie pariter et Senonensi jure perpetuo possidendum allodium de Balneolo quod longo tempore antea eisdem ecclesiis donaverat Herbertus filius Garnerii antecessor suus de Joviniaco sicut illud tenebat in silvis in agris in pratis in vineis in aquis in pascuis in servis et ancillis et liberis hominibus Preterea homines quos ut suos adversus easdem ecclesias reclamabat liberos et emancipatos in presentia nostra eis in pace possidendos dimisit scilicet Lambertum Carrarium Stephanum Comitem Tebersum chevalerium Engebertum et Guibertum fratrem ejus] Actum est publice Senonis anno ab incarnatione Domini MCLX pontificatus vero nostri xvii adsistentibus hiis ecclesie nostre personis et aliis quorum nomina duximus in rei testimonium subscribenda Villelmus Senonensis archidiaconus Herveus prepositus et Gastinensis archidiaconus Symon thesaurarius Odo decanus Gauterus decanus Curtiniaci de laicis autem Milo de Planci Hugo de Pressi Renaudus Crassus Narjotus de Cerilli Stephanus Coonz Servinus Cordella Hugo de Camvalone Burcardus filius vicecomitis Senonensis et alii multi [Ut autem hoc ratum maneat et firmum presentis scripti paginam sigilli nostri auctoritate communimus]
