Charter Document - 06340610

Charter Document - 06340610


Charter Number: 06340610
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1079
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Noverit caritas fidelium quod ego Richerius Senonensis archiepiscopus dona que fecerunt Nevelo et Herbertus Wifel ecclesie et monachis de Senune et Gosbertus filius ejus prece ejusdem Gosberti in presenti cartula scribi precepi et ut rata permanerent meo sigillo confirmari Ego Richerius in primis ecclesiam dedi Nevelo et Herbertus Wifel dederunt atrium et furnum bannalem in eodem atrio Concesserunt autem ut quicquid de casamento suo monachis daretur vel ipsi quoquo modo acquirerent libere possiderent et quicquid de terra eorum dominica propriis bobus laborare possent absque terragio et decimis licite haberent Monachis vero et omnibus hospitibus eorum ad quicquid necesse fuerit concesserunt usuarium nemorum aquarum pascuorum sicut habent ceteri homines illius ville Predictus Gosbertus sepulto patre dedit vineam suam monachis cum terra censoria et mansum Letaldi bubulci totum quocumque loco jacebat et quandam feminam Rozuidam nomine cum progenie de ea progrediente Laudavit etiam coram me predictus Gosbertus et uxor ejus Elisabet filii et filie eorum hec omnia dona que pater suus dederat apud Senunum et apud Flaciacum Testes horum sunt Ilduinus archidiaconus Isembardus archipresbiter Vitalis presbiter Gosbertus clericus Herveus dominus Firmitatis Warnerius Farsiz et Galterius frater ejus Concessum est hoc totum coram me anno ab incarnatione Domini MLXXVIIII indictione II epacta XV concurrente I Si quis autem ex his donis aliquid subtraxerit anatema sit