Charter Document - 06340609

Charter Document - 06340609


Charter Number: 06340609
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1079
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Ego Richerius Senonensis ecclesie Dei gracia archiepiscopus posteritati futurorum notificare volo quod ecclesiam de Senune quam Herbertus Wifel diu tenuerat in manu nostra reddidit nos autem ecclesie Molismensi et monachis ecclesie Senunensi servientibus ejus prece donavimus ita scilicet ut abbas vel prior loci illius sacerdotem eligant idoneum et ad curam animarum suscipiendam archiepiscopo presentent Et ne aliquando inter monachos et presbiterum lites oriantur de reditibus statuimus omnium oblationum que ad manum sacerdotis venerint baptisteriorum benedictionum perarum infirmorum visitationum nuptiarum benedictionum purificationum confessionum adorate crucis oblationum divisionum mortuorum que proprie fiunt sacerdoti medietatem accipiant monachi quod vero proprie monachis dimissum fuerit sine parte sacerdotis eorum erit Omnium Sanctorum festivitatis oblatio et Natalis Domini et sancte Marie Purificationis monachorum erit tota Sacerdos vero sine monachis totam suscipiet messionem Et sicut de Senune ita et de Villari Si vero sacerdos de reditibus ad monachos pertinentibus sibi retinere presumpserit nisi monachis in Senunensi claustro satisfecerit abbas vel monachi archiepiscopo per aliquem significent et archiepiscopus sacerdotem ante se vocabit et sacerdos sine alicujus placiti vexatione aut reddat aut juret se non habuisse Hoc siquidem totum ut ratum et inconvulsum permaneat auctoritate nostra confirmamus et sigilli nostri impressione testificamur Huic dono et concessioni adfuerunt presentes Ilduinus archidiaconus Theobaudus archidiaconus Simon archidiaconus Guillelmus archidiaconus Isembardus archipresbiter Rodulfus prior Actum est hoc Senonis anno ab incarnatione Domini MLXXVIIII indictione secunda epacta XV concurrente I domno Urbano summo pontifice Philippo rege Francorum gubernatore