Charter Document - 06340607

Charter Document - 06340607


Charter Number: 06340607
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1079
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Ego Richerius Senonensis ecclesie Dei gracia archiepiscopus posteritati futurorum notificare volo quod Herbertus Wifel in mea stans presentia ecclesiam de Flaciaco quam tenebat et atrium et etiam crementum ipsius atrii sicut prefixis crucibus determinabatur et terram quantum uni carruce sufficere poterat et unum servum nomine Gosbertum et totum usuarium in nemoribus aquis et pascuis de Flaciaco laude et assensu uxoris sue Theheline filiique sui Gosberti Deo et Beate Marie Molismensi in elemosinam dedit Que dona omnia ejus prece Molismensibus monachis concessi et confirmavi ita scilicet ut abbas Molismensis vel prior loci illius sacerdotem eligant ydoneum et ad curam ejusdem ecclesie archiepiscopo presentent et ipsum a Molismensi presentatum archiepiscopus de cura investiat animarum Et ne aliquando inter monachos et presbiterum lites oriantur de suis reditibus de eorum voluntate statuimus quod omnes oblationes ad manum sacerdotis venientes integre sacerdotis erunt similiter et oblationes ad manum monachorum venientes integre monachorum erunt hoc excepto quod in oblationibus quinque sollempnitatum videlicet Omnium Sanctorum Nativitatis Domini Pasche Pentecostes sancti Lupi ad quancunque manum veniant monachi duas partes percipient sacerdos terciam Totum vero luminare de quocunque loco veniat vel quocunque modo in ecclesia offeratur per medium inter monachos et sacerdotem equaliter dividetur Decima vero tam grossa quam minuta ibit per tercium ita quod sacerdos terciam partem percipiet et monachi duas partes Cetera vero beneficia que ecclesie venire poterunt solummodo sacerdotis erunt Ego preterea ex caritatis dono prefatis monachis tamquam viris religiosis et in ordine beati Benedicti satis fervidis concedimus prefatam ecclesiam possidendam et servandam et domum ipsorum ob salutem anime mee et omnium archiepiscoporum Senonensium ab omni procuratione exemptam Hoc siquidem totum ut ratum et inconvulsum jugiter permaneat auctoritate mea confirmo et sigilli mei impressione testificor Adfuerunt testes Radulfus de Vilois Arnulphus Barbavant Gosbertus de Rameruro Fulco de Tuseio Engelardus homo Herberti Wifel Actum est hoc Senonis anno ab incarnatione Domini MLXXVIIII indictione secunda epacta XV concurrente I domno Urbano summo pontifice existente