Charter Document - 06340598

Charter Document - 06340598


Charter Number: 06340598
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1123
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Memorie tradidimus futurorum quod dominus Milo de Frolesio dedit Deo et ecclesie Molismensi fratribusque in eodem castro commorantib[us pro anima s]ua cum moreretur terram Sosii a fago super fontem usque ad aquam Bibrisonii et a rupe usque ad rupem et corvatam quam in dominio habebat que est a rivo prefato usque ad nemus Laudavit hoc Elisabeth uxor ejus et Pontius et Gaudinus vel Hugo canonicus et Odo filii ejus et Regina filia ejus cum ceteris infantibus necnon fratres ejusdem Milonis Otmundus Gaudinus Mala Pars Rollannus Oliverius qui etiam hujus doni testes sunt cum aliis innumeris Acta sunt hec apud Granciacum castrum anno Incarnationis dominice millesimo centesimo vicesimo tercio mense octobrio episcopo Joceranno Lingonis presidente Stephano episcopo Eduensi ex[tante] Hugone duce Burgundie principante domino Jhesu super omnia regnante