Charter Document - 06340521
Charter Number: | 06340521 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | List |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Est enim in dicto prioratu unum missale duo gradiaria duo breviaria duo antiphonarii unus collectarius unum psalterium duo prosarii duo libri in quibus continentur omelie beati Gregorii octo albe parate decem non parate tres stole ad paramentum octo tooilles in altari que benedicte sunt tres casule una crux argentata unum turibulum argentatum calix unus unus pailes ad paramentum altaris unusque liber qui est apud Molismum de diversis voluminibus Actum apud Radonvillare in festo beati Luce evangeliste anno Domini MCCXXXVIII