Charter Document - 06340471

Charter Document - 06340471


Charter Number: 06340471
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1140 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hato Dei gratia Trecensis ecclesie humilis minister universis sancte matris ecclesie filiis in perpetuum Notum fieri volumus omnibus tam future quam presentis etatis fidelibus quod assiduis precibus venerabilis fratris nostri Giraldi videlicet Molismensis abbatis benigne acquiescentes ecclesie Beate Marie Mariaci que est cella Molismensis quam consecravimus et attrium ibidem fecimus pro anime nostre et antecessorum nostrorum remedio concessimus quicquid ad jus parrochie pertinet usque ad ulmum Campiniaci que est juxta domum leprosorum quod de proprio jure nostro extiterat videlicet de ecclesia Sancti Vincencii salvo nimirum jure episcopali Hec autem donatio facta est a nobis in presentia clericorum nostrorum Falcone ejusdem loci archidiacono hoc idem concedente et confirmante Ne igitur istud idem aliqua successionum vel temporum immutatione seu diuturnitate dilueretur ut etiam ad memoriam si aliquo modo obtenebrata sive dilapsa esset reduceretur sigilli nostri impressione munire curavimus et testium subtitulatione corroborare studuimus Ego Hato Trecensis episcopus qui donum feci Manasses de Rumeliaco et Falco archidiaconi et multi alii